- MINOTAURUS
- MINOTAURUSmonstrum biforme, partim habens formam hominis, partim tauri, natum ex Pasiphae uxore Minois, quae operâ Daedali cum tauro concubuerat, iussu Minois Labyrintho inclusum, humanis carnibus vescebatur. Huic quotannis Athenienses ex praescripto foedere, septem ex suis liberis mittebant devorandos. Sed tertiô annô Aegei fil. Theseus sorte missus Minotaurum occidit, et ab Ariadne acceptô fili glomere, fugâ evasit. Servius in l. 6. Aen. v. 14. interpretatur, Taurum fuisse seribam Minois, qui, absente rege, cum Pasiphae concubuit in domo Daedali, et quia Pasiphae eodem tempore gemellos peperit, quorum alter Minoi, alter Tauro esset similis, factum esse locum fabulae, ut Minotaurum biforme monstrum peperisse dicatur. Vide Plut. in Theseo. Hunc Minotaurum Ovid. l. 2. Art. vocat.Semibovemque virum, semivirumque bovem.Vide quoque Virgil. loc. cit. Hanc fabulam quoque Catull. refert in Argonaut. Epigr. 65. Vide etiam Ovidil Ep. 10. sed imprimis Diodor. Sic. l. 5. c. 13. Ceterum erat olim inter signa Romanorum veterum militaria, sicut et Aquila, Equus, Aper, quae singulos ordines anteibant, teste Plinio l. 10. c. 4. donec postea factum est. ut sola Aquila in acie portaretur, reliquis signis in castris relictis. Usi autem prisci in legionibus sunt Minotaurô, ut indicarent, quemadmodum hic in intimo et abditissimo Labyrinthi recessu clausus fuisse perhibitus est. sic Ducis consslium occultum esse debere, vide Vegetium l. 3. c. 5. 6. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 5. et Geh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 26.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.